Psalms 38

AUG. Quia hic est de aeterna beatitudine, pro qua jucundum est transilire, etsi grave sit carni. Docet autem inde de mundo ad Deum transire. Transilitor autem de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et calumniam: unde deliberat inter malos tacere, ne quid dicat male. ID. Transiliens eos, id est, remanentes in mundo. CASS. In primis de continentia linguae inter blasphemos et calumniosos: unde et optat noscere finem, ubi haec non sunt. etc. AUG., CASS. Monet hic psalmus inter blasphemos, iniquos, et calumniosos linguae continentiam, certamina, rixas, comprimere: hoc enim silentium multum est utile. CASS. Dixi: in corde deliberavi: ubi sapientes prius deliberant, quam loquantur. HIER. Id est, actiones et verba. Ut non delinquam per fatua, vel otiosa. AUG. Non frustra est lingua in verbo: quia facile labitur. Postquam transivi terrenas delectationes, etc., usque ad docens nos cavere hoc non imitari. CASS. usque eo quod obmutui, etc., usque ad qui causam contentionis quaerit. etc. ID. Annuntiandis, etc., usque ad id est, transilientium, locutus sum. AUG. Quod est, malis invitus silui, etc., usque ad et si actus transilientis aliquid sunt. AUG. Si damnabitur piger, etc., usque ad fit avarus dispensator. ID. Non auditori erudiendo, sed exauditori Deo, a quo intus audior. HIER. Numerus dierum, qui modo sunt, non est vere transilienti; haerenti autem esse videtur. CASS. Quasi, noto fine, et diebus qui sunt, attendit ad haec quae reliquit, et comparat invicem. etc. AUG. Qui videt nihil esse hanc substantiam, etc., usque ad quae ante te erit. CASS. Videns adventum Christi, redit ad infirmitatem quam inter virtutes habet. AUG. Magna sunt quae diximus et credimus; sed tamen non est illud aeternum, sed universa vanitas. Et pro mutabilitate desiderans aeternam, exprobrat humanae vitae, cui subest, quod dicit. Ne quis putet sanctos a tentationibus alienos. Vel, licet mensurabiles dies, licet substantia, nihil: tamen universa vanitas est in rationali creatura, quae secundum diversos universam appetit creaturam. Quamvis aeternis inhio, etc., usque ad cujus conversatio in coelis est. AUG. Si malus, in saecularibus vanus est; si bonus, cum Christo volenti esse, vana est vita. AUG. Diapsalmus. Quomodo omnes sub vanitate et casu; et inde opponit se exspectare Dominum, et petit liberari. ID. Quamvis ita studeat vanitati, etc., usque ad quia cum miseria et labore appetit terrena. ID. De caeteris vitiis elegit Propheta avaritiam, ad ostendendum quod intendit: ipsa enim est radix omnium malorum. ID. Primi adventus, vel secundi, etc., usque ad non in sacculis nostris. CASS. Non solum ab eis, ne revolvat in ea quae transilivi, sed ab omnibus omnino. Imperfectus enim est homo: quia non accepit quod optat; perfectus, qui scit hoc ipsum quod sibi deficit. ID. Habitus opprobrio, etc., usque ad et necesse est, quia defeci. AUG. Quia me, noli exterminare; tantum cede ut producar; non ut comminuar Quibus humanum genus increpuisti: quod tamen ex merito nostro, propter iniquitates nostras increpuisti, quae sunt ad correctionem; aliter enim iniquitas incorrecta permaneret. AUG. Est dolor informis qui non emendat: formatus, qui eruditionibus formam praestat. Et talis dolor est praeceptum, id est, vicem et imaginem praecepti habet. ID. Siccatam ab amore virtutum, et cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel, dum extrahit a se iniquitatem sicut aranea, egestione viscerum moritur. CASS. Vel, aranea tenue corpus hahet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit: sic anima conversi et afflicti terrena deserit, subtiles operationes timore Dei tabeficata perficit. AUG., CASS. Licet increpetur, licet tabefiant, tamen humana infirmitate variis rebus confunditur, nisi qui Deum pura mente contemplatur. . CASS. Diapsalmus. Iter mala saeculi petit sibi adesse et peccata dimitti, ut prospero fine exeat. ID. Sed quia ego ista non peto, etc., usque ad movendam misericordiam. AUG. Jam apud te, sed adhuc inquilinus: quia hinc transiturus ad aeterna, ubi non ero inquilinus. CASS. Non in diaboli civitate, sed in tua receptus, de Babylonia ad Jerusalem translatus. Ne quis ab hac conditione putetur exceptus. Meum regnum pro tuo desero. Adhuc non eligens mihi sedem hic. ID. Hic sibi petit dimitti, ut certus dijudicium perveniat.